Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
12 verses
1est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines
2vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est
3si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus
4frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius
5non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali
6etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia
7omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur
8quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita
9melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus
10qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere
11verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem
12(7:1) quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit