Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
9 verses
1convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
2(14:3) tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
3(14:4) Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
4(14:5) sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
5(14:6) ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
6(14:7) ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
7(14:8) convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
8(14:9) Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
9(14:10) quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis