Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
33 verses
1ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
2(13:3) mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
3(13:4) fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
4(13:5) de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
5(13:6) de tribu Symeon Saphat filium Huri
6(13:7) de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
7(13:8) de tribu Isachar Igal filium Ioseph
8(13:9) de tribu Ephraim Osee filium Nun
9(13:10) de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
10(13:11) de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
11(13:12) de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
12(13:13) de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
13(13:14) de tribu Aser Sthur filium Michahel
14(13:15) de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
15(13:16) de tribu Gad Guhel filium Machi
16(13:17) haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
17(13:18) misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
18(13:19) considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
19(13:20) ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
20(13:21) humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
21(13:22) cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
22(13:23) ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
23(13:24) pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
24(13:25) qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
25(13:26) reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
26(13:27) venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
27(13:28) et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
28(13:29) sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
29(13:30) Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
30(13:31) inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
31(13:32) alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
32(13:33) detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
33(13:34) ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur