Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
45 verses
1alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius
2(104:2) canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
3(104:3) exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
4(104:4) quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
5(104:5) recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
6(104:6) semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7(104:7) ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8(104:8) recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
9(104:9) quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
10(104:10) et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
11(104:11) dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12(104:12) cum essent viri pauci modici et advenae in ea
13(104:13) et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
14(104:14) non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
15(104:15) nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
16(104:16) et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
17(104:17) misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
18(104:18) adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
19(104:19) usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
20(104:20) misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
21(104:21) posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
22(104:22) ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
23(104:23) et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
24(104:24) et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
25(104:25) convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
26(104:26) misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
27(104:27) posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
28(104:28) misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
29(104:29) commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
30(104:30) ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
31(104:31) dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
32(104:32) dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
33(104:33) et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
34(104:34) dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35(104:35) et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
36(104:36) et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum
37(104:37) et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
38(104:38) laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos
39(104:39) expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
40(104:40) petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
41(104:41) aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
42(104:42) quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
43(104:43) et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
44(104:44) et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt
45[104:45] ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia