Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
43 verses
1confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2(106:2) dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos
3(106:3) ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
4(106:4) erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt
5(106:5) esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
6(106:6) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos
7(106:7) et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem
8(106:8) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
9(106:9) quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis
10(106:10) habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro
11(106:11) quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt
12(106:12) et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret
13(106:13) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos
14(106:14) et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
15(106:15) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
16(106:16) quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
17(106:17) stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos
18(106:18) omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis
19(106:19) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos
20(106:20) misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu
21(106:21) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
22(106:22) et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude
23(106:23) qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis
24(106:24) ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
25(106:25) dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius
26(106:26) ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur
27(106:27) obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est
28(106:28) clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos
29(106:29) statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius
30(106:30) laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt
31(106:31) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
32(106:32) et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum
33(106:33) ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim
34(106:34) terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius
35(106:35) ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum
36(106:36) et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum
37(106:37) et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina
38(106:38) et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet
39(106:39) inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris
40(106:40) et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia
41(106:41) et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias
42(106:42) videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum
43[106:43] quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini