Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
19 verses
1dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae
2(114:2) inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo
3(114:3) circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi
4(114:4) et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam
5(114:5) clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors
6(114:6) custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me
7(114:7) revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi
8(114:8) quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa
9(114:9) deambulabo coram Domino in terris viventium
10(115:10) credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis
11(115:11) ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
12(115:12) quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
13(115:13) calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
14(115:14) vota mea Domino reddam coram omni populo eius
15(115:15) gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
16(115:16) obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea
17(115:17) tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
18(115:18) vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
19(115:19) in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia