Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
9 verses
1canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus
2(121:2) stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
3(121:3) Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul
4(121:4) quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
5(121:5) quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
6(121:6) rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
7(121:7) sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
8(121:8) propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
9(121:9) propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi