Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
8 verses
1canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
2(129:2) Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
3(129:3) si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4(129:4) quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
5(129:5) anima mea ad Dominum
6(129:6) a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum
7(129:7) quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
8(129:8) et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius