Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
21 verses
1alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
2(134:2) qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
3(134:3) laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens
4(134:4) quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum
5(134:5) quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis
6(134:6) omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis
7(134:7) levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis
8(134:8) qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus
9(134:9) misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius
10(134:10) qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
11(134:11) Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
12(134:12) et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
13(134:13) Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione
14(134:14) quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis
15(134:15) idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum
16(134:16) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
17(134:17) aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum
18(134:18) similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
19(134:19) domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
20(134:20) domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino
21(134:21) benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia