Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
10 verses
1alleluia(145:2a) lauda anima mea Dominum
2(145:1b)laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus
3(145:3) in filio hominis cui non est salus
4(145:4) egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius
5(145:5) beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo
6(145:6) qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
7(145:7) et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos
8(145:8) Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
9(145:9) Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret
10(145:10) regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem