Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
15 verses
1oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii
2(16:2) de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
3(16:3) probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti
4(16:4) cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis
5(16:5) sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea
6(16:6) ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum
7(16:7) mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium
8(16:8) a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me
9(16:9) a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt
10(16:10) adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe
11(16:11) incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram
12(16:12) similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis
13(16:13) surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus
14(16:14) a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum
15(16:15) ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua