Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
14 verses
1caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
2(18:3) dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
3(18:4) non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
4(18:5) in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
5(18:6) soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
6(18:7) a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
7(18:8) lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
8(18:9) praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
9(18:10) timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
10(18:11) desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
11(18:12) unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
12(18:13) errores quis intelleget ab occultis munda me
13(18:14) a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
14(18:15) sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus