Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
8 verses
1Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
2(3:3) multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
3(3:4) tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
4(3:5) voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
5(3:6) ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
6(3:7) non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
7(3:8) quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
8(3:9) Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper