Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
12 verses
1exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me
2(29:3) Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
3(29:4) Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum
4(29:5) cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
5(29:6) quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
6(29:7) ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum
7(29:8) Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
8(29:9) ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
9(29:10) quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
10(29:11) audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
11(29:12) convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
12(29:13) ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi