Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
13 verses
1beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus
2(40:3) Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum
3(40:4) Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua
4(40:5) ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
5(40:6) inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius
6(40:7) et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet
7(40:8) simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi
8(40:9) verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat
9(40:10) sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam
10(40:11) tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis
11(40:12) in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi
12(40:13) ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum
13(40:14) benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen