Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
26 verses
1pro victoria filiorum Core eruditionis
2(43:2) Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3(43:3) tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos
4(43:4) non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi
5(43:5) tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob
6(43:6) in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros
7(43:7) non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me
8(43:8) quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti
9(43:9) in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper
10(43:10) verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris
11(43:11) vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos
12(43:12) dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos
13(43:13) vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum
14(43:14) posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro
15(43:15) posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus
16(43:16) tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me
17(43:17) a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris
18(43:18) omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo
19(43:19) non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua
20(43:20) quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis
21(43:21) si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum
22(43:22) numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis
23(43:23) consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum
24(43:24) quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras
25(43:25) quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster
26(43:26) surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam