Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
12 verses
1verba mea audi Domine intellege murmur meum
2(5:3) rex meus et Deus meus
3(5:4) quia te deprecor Domine mane audies vocem meam
4(5:5) mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu
5(5:6) nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum
6(5:7) odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
7(5:8) ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
8(5:9) Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam
9(5:10) non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae
10(5:11) sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te
11(5:12) et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
12(5:13) quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum