Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
16 verses
1laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob
2(80:3) adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio
3(80:4) clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae
4(80:5) quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob
5(80:6) testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi
6(80:7) amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt
7(80:8) in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper
8(80:9) audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me
9(80:10) non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum
10(80:11) ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
11(80:12) et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi
12(80:13) et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis
13(80:14) utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset
14(80:15) quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam
15(80:16) qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo
16(80:17) et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos