Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
24 verses
1et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
2(39:32) numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
3(39:33) respondens autem Iob Domino dixit
4(39:34) qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
5(39:35) unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
6(40:1) respondens autem Dominus Iob de turbine ait
7(40:2) accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
8(40:3) numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
9(40:4) et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
10(40:5) circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
11(40:6) disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
12(40:7) respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
13(40:8) absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
14(40:9) et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
15(40:10) ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
16(40:11) fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
17(40:12) constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
18(40:13) ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
19(40:14) ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
20(40:15) huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
21(40:16) sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
22(40:17) protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
23(40:18) ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
24(40:19) in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius