Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
34 verses
1an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
2(40:21) numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
3(40:22) numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
4(40:23) numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
5(40:24) numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
6(40:25) concident eum amici divident illum negotiatores
7(40:26) numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
8(40:27) pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
9(40:28) ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
10(41:1) non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
11(41:2) quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
12(41:3) non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
13(41:4) quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
14(41:5) portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
15(41:6) corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
16(41:7) una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
17(41:8) una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
18(41:9) sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
19(41:10) de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
20(41:11) de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
21(41:12) halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
22(41:13) in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
23(41:14) membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
24(41:15) cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
25(41:16) cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
26(41:17) cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
27(41:18) reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
28(41:19) non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
29(41:20) quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
30(41:21) sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
31(41:22) fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
32(41:23) post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
33(41:24) non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
34(41:25) omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae