Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
28 verses
1Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
2(101:3) ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
3(101:4) quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt
4(101:5) percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
5(101:6) a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
6(101:7) adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
7(101:8) vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
8(101:9) tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
9(101:10) quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
10(101:11) a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
11(101:12) dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
12(101:13) tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione
13(101:14) tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
14(101:15) quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
15(101:16) et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
16(101:17) quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
17(101:18) respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
18(101:19) scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum
19(101:20) quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est
20(101:21) ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
21(101:22) ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
22(101:23) cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
23(101:24) adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
24(101:25) dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui
25(101:26) a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
26(101:27) ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
27(101:28) tu autem ipse es et anni tui non deficient
28[101:29] filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit