Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
22 verses
1David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius
2(102:2) benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
3(102:3) qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas
4(102:4) qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus
5(102:5) qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua
6(102:6) faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
7(102:7) notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
8(102:8) misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
9(102:9) non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
10(102:10) non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
11(102:11) quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum
12(102:12) quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra
13(102:13) sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
14(102:14) ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus
15(102:15) homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
16(102:16) quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius
17(102:17) misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum
18(102:18) his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
19(102:19) Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur
20(102:20) benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius
21(102:21) benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius
22[102:22] benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino