Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
7 verses
1in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis
2(10:3) quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde
3(10:4) quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
4(10:5) Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
5(10:6) Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
6(10:7) pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum
7(10:8) quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum