Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
18 verses
1quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
2(9:23) in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
3(9:24) quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi
4(9:25) blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
5(9:26) nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
6(9:27) loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo
7(9:28) maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas
8(9:29) sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem
9(9:30) oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
10(9:31) et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
11(9:32) dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
12(9:33) surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum
13(9:34) quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat
14(9:35) vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
15(9:36) contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies
16(9:37) Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius
17(9:38) desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua
18(9:39) ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra