Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
20 verses
1confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
2(9:3) laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi
3(9:4) cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua
4(9:5) fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae
5(9:6) increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter
6(9:7) conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis
7(9:8) Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum
8(9:9) et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus
9(9:10) et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia
10(9:11) et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
11(9:12) cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius
12(9:13) quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum
13(9:14) misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis
14(9:15) qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion
15(9:16) exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum
16(9:17) agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno
17(9:18) convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum
18(9:19) quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum
19(9:20) surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam
20(9:21) pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper