Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
9 verses
1Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos
2(8:3) ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
3(8:4) videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti
4(8:5) quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum
5(8:6) minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
6(8:7) dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
7(8:8) cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri
8(8:9) aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
9(8:10) Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra