Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
13 verses
1erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me
2(139:3) qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis
3(139:4) exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper
4(139:5) custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
5(139:6) absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper
6(139:7) dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae
7(139:8) Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli
8(139:9) ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper
9(139:10) amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos
10(139:11) cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant
11(139:12) vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu
12(139:13) scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum
13[139:14] attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo