Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
10 verses
1canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te
2(140:2) dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3(140:3) pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum
4(140:4) ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum
5(140:5) corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum
6(140:6) sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt
7(140:7) sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi
8(140:8) quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam
9(140:9) custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem
10[140:10] incident in rete eius impii simul ego autem transibo