Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
7 verses
1eruditio David cum esset in spelunca oratio(141:2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
2(141:3) effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
3(141:4) cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
4(141:5) respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
5(141:6) clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
6(141:7) ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
7[141:8] educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi