Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
12 verses
1canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua
2(142:2) et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
3(142:3) persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
4(142:4) et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum
5(142:5) recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar
6(142:6) expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper
7(142:7) cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum
8(142:8) fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam
9(142:9) libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum
10(142:10) doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
11(142:11) propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam
12[142:12] et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus