Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
13 verses
1victori canticum David(20:2) Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
2(20:3) desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
3(20:4) quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
4(20:5) vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
5(20:6) magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
6(20:7) pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
7(20:8) quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
8(20:9) inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
9(20:10) pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
10(20:11) fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
11(20:12) quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
12(20:13) quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
13(20:14) exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas