Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
31 verses
1victori pro cervo matutino canticum(21:2) Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei
2(21:3) Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi
3(21:4) et tu sancte habitator Laus Israhel
4(21:5) in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos
5(21:6) ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi
6(21:7) ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis
7(21:8) omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput
8(21:9) confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
9(21:10) tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae
10(21:11) in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu
11(21:12) ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor
12(21:13) circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me
13(21:14) aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
14(21:15) sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
15(21:16) aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me
16(21:17) circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos
17(21:18) numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me
18(21:19) diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem
19(21:20) tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina
20(21:21) erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
21(21:22) salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me
22(21:23) narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
23(21:24) qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum
24(21:25) et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit
25(21:26) apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum
26(21:27) comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum
27(21:28) recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
28(21:29) quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
29(21:30) comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem
30(21:31) et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
31(21:32) narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit