Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
22 verses
1David ad te Domine animam meam levabo
2(24:2) Deus meus in te confisus sum ne confundar
3(24:3) ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur
4(24:4) confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me
5(24:5) deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die
6(24:6) recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
7(24:7) peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
8(24:8) bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
9(24:9) deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
10(24:10) omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
11(24:11) propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est
12(24:12) quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit
13(24:13) anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram
14(24:14) secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
15(24:15) oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos
16(24:16) respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego
17(24:17) tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me
18(24:18) vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea
19(24:19) vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
20(24:20) custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te
21(24:21) simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
22(24:22) redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis