Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
12 verses
1David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam
2(25:2) proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
3(25:3) quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua
4(25:4) non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar
5(25:5) odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
6(25:6) lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine
7(25:7) ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua
8(25:8) Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae
9(25:9) ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam
10(25:10) in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus
11(25:11) ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei
12(25:12) pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino