Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
14 verses
1David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
2(26:2) cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
3(26:3) si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
4(26:4) unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
5(26:5) abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui
6(26:6) in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
7(26:7) audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
8(26:8) tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
9(26:9) ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
10(26:10) pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
11(26:11) ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
12(26:12) ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
13(26:13) ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
14(26:14) expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum