Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
28 verses
1David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me
2(34:2) adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum
3(34:3) evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum
4(34:4) confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
5(34:5) fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat
6(34:6) sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos
7(34:7) quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae
8(34:8) veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
9(34:9) anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua
10(34:10) omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento
11(34:11) surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me
12(34:12) reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae
13(34:13) ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur
14(34:14) quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar
15(34:15) et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
16(34:16) scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis
17(34:17) Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam
18(34:18) confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te
19(34:19) non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo
20(34:20) non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant
21(34:21) et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster
22(34:22) vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
23(34:23) consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam
24(34:24) iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi
25(34:25) ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum
26(34:26) confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me
27(34:27) laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui
28(34:28) et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam