Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
12 verses
1dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius
2(35:3) quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
3(35:4) verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
4(35:5) iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
5(35:6) Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
6(35:7) iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine
7(35:8) quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
8(35:9) inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos
9(35:10) quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
10(35:11) adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
11(35:12) ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
12(35:13) ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere