Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
40 verses
1David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem
2(36:2) quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent
3(36:3) beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide
4(36:4) et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5(36:5) gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet
6(36:6) et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem
7(36:7) deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
8(36:8) he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias
9(36:9) quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10(36:10) vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet
11(36:11) mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
12(36:12) zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis
13(36:13) Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
14(36:14) heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via
15(36:15) gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur
16(36:16) teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
17(36:17) quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus
18(36:18) ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit
19(36:19) non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20(36:20) caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
21(36:21) lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit
22(36:22) quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt
23(36:23) mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet
24(36:24) cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
25(36:25) nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem
26(36:26) tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
27(36:27) samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno
28(36:28) quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
29(36:29) iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam
30(36:30) fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31(36:31) lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
32(36:32) sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
33(36:33) Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur
34(36:34) coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis
35(36:35) res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem
36(36:36) et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus
37(36:37) sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax
38(36:38) iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit
39(36:39) thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis
40(36:40) et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo