Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
23 verses
1canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius
2(49:2) de Sion perfecta decore Deus apparuit
3(49:3) veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida
4(49:4) vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum
5(49:5) congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio
6(49:6) et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper
7(49:7) audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum
8(49:8) non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper
9(49:9) non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos
10(49:10) mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium
11(49:11) scio omnes aves montium et universitas agri mecum est
12(49:12) si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius
13(49:13) numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam
14(49:14) immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua
15(49:15) et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me
16(49:16) impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo
17(49:17) qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te
18(49:18) si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua
19(49:19) os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum
20(49:20) sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium
21(49:21) haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos
22(49:22) intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet
23(49:23) qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei