Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
13 verses
1miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me
2(55:3) conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime
3(55:4) quacumque die territus fuero ego in te confidam
4(55:5) in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
5(55:6) tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum
6(55:7) congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
7(55:8) quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
8(55:9) secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
9(55:10) tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
10(55:11a) in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem
11(55:11b)in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
12(55:12) in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
13(55:13) quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium