Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
11 verses
1si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
2(57:3) etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite
3(57:4) alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
4(57:5) furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
5(57:6) ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
6(57:7) Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
7(57:8) dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur
8(57:9) quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
9(57:10) antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
10(57:11) laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii
11(57:12) et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra