Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
20 verses
1victori canticum Salmosiubilate Deo omnis terra
2(65:2) cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius
3(65:3) dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui
4(65:4) omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper
5(65:5) venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum
6(65:6) convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo
7(65:7) qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper
8(65:8) benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius
9(65:9) qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros
10(65:10) probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum
11(65:11) introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro
12(65:12) inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
13(65:13) ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
14(65:14) quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer
15(65:15) holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper
16(65:16) venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae
17(65:17) ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea
18(65:18) iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus
19(65:19) ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
20(65:20) benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me