Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
13 verses
1tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum
2(64:3) exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat
3(64:4) verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis
4(64:5) beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui
5(64:6) terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui
6(64:7) praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine
7(64:8) conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium
8(64:9) et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies
9(64:10) visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam
10(64:11) sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic
11(64:12) volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine
12(64:13) pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur
13(64:14) vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent