Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
10 verses
1audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam
2(63:3) absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem
3(63:4) qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum
4(63:5) ut sagittarent in absconditis simplicem
5(63:6) subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos
6(63:7) scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo
7(63:8) sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum
8(63:9) et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos
9(63:10) et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent
10(63:11) laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde