Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
11 verses
1Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea
2(62:3) in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
3(62:4) melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
4(62:5) sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
5(62:6) quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum
6(62:7) recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
7(62:8) quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
8(62:9) adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
9(62:10) ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
10(62:11) congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
11(62:12) rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium