Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
12 verses
1attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea
2(61:3) attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
3(61:4) usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
4(61:5) partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
5(61:6) verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
6(61:7) ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
7(61:8) in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
8(61:9) sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
9(61:10) verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
10(61:11) nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
11(61:12) unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
12(61:13) et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum