Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
35 verses
1exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
2(67:3) sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei
3(67:4) iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia
4(67:5) cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo
5(67:6) patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo
6(67:7) Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus
7(67:8) Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper
8(67:9) terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
9(67:10) pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti
10(67:11) animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
11(67:12) Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
12(67:13) reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
13(67:14) si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri
14(67:15) cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon
15(67:16) mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
16(67:17) quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
17(67:18) currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
18(67:19) ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum
19(67:20) benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper
20(67:21) Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
21(67:22) verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis
22(67:23) dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
23(67:24) ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
24(67:25) viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
25(67:26) praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum
26(67:27) in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
27(67:28) ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali
28(67:29) praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis
29(67:30) de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
30(67:31) increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt
31(67:32) offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo
32(67:33) regna terrae cantate Deo canite Domino semper
33(67:34) qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
34(67:35) date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis
35(67:36) terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus