Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
36 verses
1salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam
2(68:3) infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me
3(68:4) laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
4(68:5) multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam
5(68:6) Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita
6(68:7) non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
7(68:8) quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam
8(68:9) alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
9(68:10) quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
10(68:11) et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi
11(68:12) et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam
12(68:13) contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum
13(68:14) mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui
14(68:15) erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
15(68:16) ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum
16(68:17) exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
17(68:18) et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me
18(68:19) accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me
19(68:20) tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam
20(68:21) coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
21(68:22) et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
22(68:23) sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum
23(68:24) contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
24(68:25) effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos
25(68:26) fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet
26(68:27) quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant
27(68:28) da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua
28(68:29) deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
29(68:30) ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me
30(68:31) laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
31(68:32) et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas
32(68:33) videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra
33(68:34) quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
34(68:35) laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis
35(68:36) quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam
36(68:37) et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea