Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
28 verses
1canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde
2(72:2) mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei
3(72:3) quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
4(72:4) quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum
5(72:5) in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
6(72:6) ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi
7(72:7) processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis
8(72:8) inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes
9(72:9) posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra
10(72:10) propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis
11(72:11) et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
12(72:12) ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
13(72:13) ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas
14(72:14) et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
15(72:15) dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui
16(72:16) et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
17(72:17) donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum
18(72:18) verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum
19(72:19) quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint
20(72:20) quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges
21(72:21) quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans
22(72:22) et ego insipiens et nescius
23(72:23) quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
24(72:24) et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me
25(72:25) quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
26(72:26) consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
27(72:27) quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te
28(72:28) mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas