Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
23 verses
1eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae
2(73:2) recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti
3(73:3) sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario
4(73:4) fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum
5(73:5) manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
6(73:6) et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
7(73:7) miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
8(73:8) dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
9(73:9) signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo
10(73:10) usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
11(73:11) quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
12(73:12) Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
13(73:13) tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis
14(73:14) tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum
15(73:15) tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia
16(73:16) tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
17(73:17) tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
18(73:18) memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
19(73:19) ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
20(73:20) respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
21(73:21) ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum
22(73:22) surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die
23(73:23) ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter